Hľadaný výraz: Sir 38,4-12;, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. 5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara, 6 ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis. 7 In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius: 8 et salus super faciem terrae. 9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. 10 Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum; 11 da suavitatem et memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da locum medico, 12 etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.

1

mail   print   facebook   twitter